- USTICA
- USTICAinsula Siciliae, imo et urbs, Ptol. Οὐςτίκα νῆσος καὶ πόλις. Arabs Geographus a Panorumo distare scribit XLM. passus, et aquis esse irrigum, et portum habere commodum. Nomen hodie retinet. vulgo l'Ustica, seu l'Ustega Fazello. Arabes pet Koph scribunt Gap desc: Hebrew. Sed Poeni olim, ut videutr, per Cheth Gap desc: Hebrew, quae vox depressionem et incurautionem sonat: quia insulae maxima pats plana et depressa est. Horat. l. 1. Od. 17. v. 10.Utcumque dulci Tyndari fistulâValles et Usticoe cubantisLevia personuêre saxa.Cubantis hoc est, depressae, Bochart, Una Aeoliarum est, a littore Siciliae 60. mill. pass. quot ab aliis Aeoliis in Auslrum et Libanorum, Ustica etiam mons fuit in Sabinis, de quo versus supra scripti sunt intlligendi. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.